1474. 'Et occident me, et te vivificabunt': quod significet quod caelestia non curarent sed modo meras cognitiones, constat ex illis quae mox dicta sunt.
1474a. Vers. 13. Dic quaeso, soror mea tu; propterea ut bene fiat mihi propter te, et vivat anima mea tui causa. 'Dic quaeso, soror mea tu' significat intellectuale verum, quod est 'soror': 'propterea ut bene fiat mihi propter te' significat quod sic caeleste non posset violari: 'et vivat anima mea tui causa' significat quod sic caeleste posset salvari.