Arcana Coelestia (Elliott) n. 1480

Previous Number Next Number See English 

1480. 'Et viderunt Aegyptii feminam, quod pulchra illa valde': quod significet scientiam cognitionum quod sibi perplaceat, constat ab illis quae supra ad vers. 11 dicta sunt, quod scientia talis in pueritia sit: est enim innatum quasi scientiae, quia homini, ut omnium primum placeat ob nullum alium finem quam propter scire; unusquisque homo est talis; spiritus perquam delectatur scire ut vix prius cupiat; est ejus cibus quo sustentatur et recreatur, sicut externus homo a cibo terrestri; ille victus qui est spiritus ejus, communicatur externo homini, ob finem ut externus homo adaptetur interno; sed cibi illi hoc ordine sibi succedant: cibus caelestis est omne bonam amoris et charitatis a Domino, cibus spiritualis est omne verum fidei; ex his cibis vivunt angeli; exinde existit cibus qui quoque caelestis et spiritualis est, sed inferior angelicus ex quo vivunt spiritus angelici; ex hoc iterum cibus adhuc inferior caelestis et spiritualis qui est rationis et inde scientiae; ex hoc vivunt spiritus boni; ultimo venit cibus corporeus qui est homini, cum vivit in corpore, proprius; hi cibi mirabiliter sibi correspondent; inde quoque patet cur et quomodo sibi perplacet scientia, se enim habet sicut appetitus et gustus, quare etiam scientificis in mundo spirituum, correspondet esus apud hominem, et scientiarum cupidini ipse appetitus et gustus, quod ab experientia constat, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church