Arcana Coelestia (Elliott) n. 1488

Previous Number Next Number See English 

1488. 'Et domum ejus': quod significet quae collegit, constare potest a significatione 'domus' quod hic sint scientifica quae colliguntur; scientifica colligere et per illa exstruere externum hominem ac aedificare illum, non dissimiliter se habet ac domum aedificare, quare etiam per aedificare, et aedificare domos, in Verbo passim similia significantur, ut apud Esaiam, Ego creans caelos novos, et terram novam,... aedificabunt domos, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructum illarum; non aedificabunt, et alius inhabitabit, lxv 17, 21, 22;

'domus' hic ubi sapientia et intelligentia, ita ubi cognitiones boni et veri, nam de regno Domini agitur, nempe de novis caelis et nova terra: apud Jeremiam, Aedificate domos, et inhabitate; et plantate hortos, et comedite fructus illorum, xxix 5;

similiter: apud Davidem, Beatus vir qui timet Jehovam, praeceptis Ipsius delectatur valde; opes et divitiae in domo illius, et justitia illius stans in perpetuum, Ps. cxii 1, 3;

ubi 'opes et divitiae' pro opibus et divitiis sapientiae et intelligentiae, ita pro cognitionibus, quae in domo ejus, hoc est, apud illum. [2] Domus in contrario sensu, apud Zephaniam, Visitabo super... dicentes corde suo, Non benefecit Jehovah, et non malefecit; et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desolationem, et aedificabunt domos, et non inhabitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum, i 12, 13:

apud Haggaeum, Ascendite in montem, et adducite lignum, et aedificate domum:... spectare ad multum, et ecce in parum, et induxistis in domum, et difflavi id; propter quid, dictum Jehovae, propter Domum Meam, quae illa deserta, et vos currentes, quilibet ad domum suam; propterea sunt super vobis clausi caeli a rore, i 8-10;

'domus' pro scientificis per quae, media ratiocinatione, falsa: apud Esaiam, Vae adjungentibus domum domui, agrum agro appropinquare faciunt, usque ut non locus, et habitetis soli in medio terrae:... si non domus multae in desolationem erunt, magnae, et bonae, absque habitatore; vinea Jehovae domus Israelis, v 8 {1}, 9 [7];

etiam pro scientificis per quae falsitates: apud Amos, Ecce Jehovah praecipiens, et percutiet domum magnam rimis, et domum parvam rupturis. Num current in petra equi? num arabit bobus? quod convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, vi 11, 12;

similiter 'domus' pro falsis et malis inde, 'equi' pro ratiocinatione, 'judicium' pro veris 'quae convertuntur in fel,' et 'fructus justitiae' pro bonis, 'quae convertantur in absinthium.' [3] Ita passim in Verbo domus pro mentibus humanis in quibus erit intelligentia et sapientia; hic 'domus Pharaonis' pro scientificis per quae intelligentia et sic sapientia; similia quoque significata sunt per 'domum quam aedificavit Salomo filiae Pharaonis,' I Reg. vii 8 seq. Quia domus pro mentibus in quibus intelligentia et sapientia et quibus affectiones quae sunt voluntatis, ideo vox 'domus' in Verbo latae significationis est, sed quid significat in specie, constare potest ab illis de quibus praedicatur; ipse homo quoque appellatur 'domus.' @1 I has only 8, 9, but vinea... Israelis is from v. 7. Possibly a printer's error.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church