Arcana Coelestia (Elliott) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. In universo caelo nec sciunt alium Patrem quam Dominum, quia unus, sicut Ipse dixit, Ego sum via, et veritas, et vita;...dicit Philippus, Monstra nobis Patrem;...dicit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me, sit?...credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, Joh. xiv 6, 8-11.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church