151. Vers. 22. Et aedificavit Jehovah Deus costam, quam sumpsit de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem. Per 'aedificare' significatur exstruere quod lapsum est; per 'costam' proprium non vivificatum; per 'mulierem' proprium a Domino vivificatum; per 'adducere ad hominem' quod ei proprium datum sit. Posteritas hujus Ecclesiae, quia non ut parentes caelestis homo voluit esse sed semet ducere, et sic affectavit proprium, ei quoque concessum est, sed usque a Domino vivificatum, quare vocatur mulier, et postea uxor.