1516. Locutus cum spiritibus de sensu gustus, quem dixerunt se non habere, sed quoddam ex quo usque cognoscunt qualis gustus est, (x)quem assimilabant odori, quem tamen describere non potuerunt: in recordationem mihi revocatum quod gustus et olfactus in quodam tertio conveniant, ut constat quoque ab animalibus quae olfactu explorant victum, ex quo manifestum iis fit num iis salubris et conveniens.