Arcana Coelestia (Elliott) n. 1521

Previous Number Next Number See English 

1521. GENESEOS CAPUT DECIMUM TERTIUM De Luce in qua vivunt Angeli

Quod spiritibus et angelis omnis sensus praeter gustum, multo exquisitior et perfectior sit quam usquam homini, multis mihi manifestatum est; se non modo mutuo vident et inter se conversantur angeli in summa felicitate ex amore mutuo, sed etiam plura sunt quae ibi vident quam usquam homo possit credere; est mundus spirituum et sunt caeli pleni repraesentativis, qualia visa prophetis, tantis ut si modo aperiretur alicui visus, et per aliquot horas introspiceret, non potuisset non obstupescere. Talis est lux in caelo ut incredibiliter superet lucem ipsam meridianam mundi solaris; sed illis nulla est lux ex hoc mundo, quia supra aut intra sphaeram istius lucis sunt, verum est Lux a Domino, Qui illis est Sol. Lux mundi etiam meridiana est angelis sicut densa tenebrositas; cum datur illis spectare in lucem illam, est sicut spectarent meras tenebras, quod ab experientia datum scire; inde quae differentia inter lucem caeli et lucem mundi sit, constare potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church