Arcana Coelestia (Elliott) n. 1524

Previous Number Next Number See English 

1524. Inopinato decidit flammeum intensum ante oculum, quem valde perstrinxit, non solum oculi visum sed etiam interiorem; mox apparuit obscurum quoddam ut nubes opaca, in qua quasi terrenum; cumque mirarer, mihi scire datum quod lux apud angelos in caelo tanta sit respective ad lucem in mundo spirituum, tametsi spiritus in luce vivunt, sed usque quod talis differentia sit; et quod sicut lux, ita quoque habeat se intelligentia et sapientia angelorum prae intelligentia et sapientia spirituum; et non solum intelligentia et sapientia, sed et omnia quae sunt intelligentiae et sapientiae, ut loquela, cogitatio, gaudia, felicitates, nam haec correspondent luci; inde constare mihi quoque potuit quantae et quales perfectiones angelorum sunt respective ad homines, qui in obscuro sunt prae spiritibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church