1528. Vita cupiditatum et inde voluptatum apparet quandoque sicut ignis carbonarius apud spiritus malos; in tale quasi igneum vita amoris et misericordiae Domini quae apud eos influit, mutatur; vita autem phantasiarum eorum apparet sicut lumen inde, quod est obscurum ad nullam distantiam se extendens; at vero approximante vita amoris mutui, igneum illud exstinguitur et vertitur in frigus, et lumen illud obscurum vertitur in tenebras: nam mali spiritus degunt in tenebris, et mirum, quod etiam quidam ament tenebras et exosi sint lucem.