Arcana Coelestia (Elliott) n. 1534

Previous Number Next Number See English 

1534. Quod in altera vita beneficio lucis ab origine caelesti et spirituali a Domino, coram sensu visus spirituum et angelorum, sistantur videnda mirificissima, ut paradisiaca, urbes, palatia, habitacula, atmosphaerae pulcherrimae, praeter alia, in continuatione de luce, ad finem hujus capitis, videatur.

CAPUT XIII 1. Et ascendit Abram ex Aegypto, ipse et uxor illius, et omne quod illi, et Lot cum illo, versus meridiem. 2. Et Abram gravis valde pecore, argento et auro. 3. Et ivit secundum itinera sua, a meridie et usque Bethelem, usque ad locum, ubi fuit tentorium illius in initio, inter Bethel et inter Ai. 4. Ad locum altaris quod fecit ibi in principio; et invocavit ibi Abram nomen JEHOVAH. 5. Et etiam Loto eunti cum Abramo, fuit grex et armentum, et tentoria. 6. Et non ferebat illos terra ad habitandum simul, quia fuit acquisitio illorum magna, et non potuerunt habitare simul. 7. Et fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores Pecoris Loti: et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra. 8. Et dixit Abram ad Lotum, Ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia viri fratres nos. 9. Nonne tota terra coram te? separare quaeso a me, si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram et ibo sinistram. 10. Et sustulit Lot oculos suos, et vidit omnem planitiem Jardenis, quod tota ea irrigua, antequam perdidit JEHOVAH Sodomam et Amoram, sicut hortus JEHOVAE, sicut terra Aegypti veniendo Zoar. 11. Et elegit sibi Lot omnem planitiem Jardenis; et profectus Lot ab oriente, et separabantur vir a fratre suo. 12. Abram habitabat in terra Canaanis, et Lot habitavit in urbibus planitiei, et tentoriavit usque ad Sodomam. 13. Et viri Sodomae mali et peccatores JEHOVAE valde. 14. Et JEHOVAE dixit ad Abram, postquam separatus Lot ab Tolle quaeso oculos tuos, et vide e loco quo tu ibi, versus septentrionem, et versus meridiem, et versus orientem, et versus occidentem. 15. Quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo usque in aeternam. 16. Et ponam semen tuum sicut pulverem terrae, quod si possit quis numerare pulverem terrae, etiam semen tuum numerabitur. 17. Surge, ambula per terram, secundum longitudinem ejus, et secundum latitudinem ejus, quia tibi dabo illam. 18. Et tentoriavit Abram, et venit et habitavit in quercetis Mamre quae in Hebron, et aedificabat ibi altare Jehovae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church