Arcana Coelestia (Elliott) n. 1542

Previous Number Next Number See English 

1542. Quod haec et sequentia hujus capitis in sensu interno etiam repraesentent Dominum et quod sit continuatio Ipsius vitae a pueritia, constare potest ex illis quae in capite praecedente dicta et ostensa sunt, tam ex illis quae sequuntur, cumprimis ex eo quod Verbum Domini sit, et ab Ipso per caelum descenderit, et sic quod ne quidem minimum vocis scriptum sit quod non arcana caelestia involvat: quod a tali origine, nequaquam potest aliter esse: quod in sensu interno actum sit de Domini instructione dum puer, ostensum est. Sunt bina apud hominem quae faciunt ut caelestis nequeat fieri; unum ad intellectualem ejus partem, alter ad voluntariam, pertinet; quod ad intellectualem, sunt scientifica inania quae in pueritia et adolescentia haurit; quod ad voluntarium sunt voluptates e cupiditatibus quibus favet; illa et haec sunt quae impediunt quia possit ad caelestia pervenire; haec primum discutienda sunt, et cum discussa sunt, tunc primum intromitti potest in lucem caelestium, et tandem in lucem caelestem. [2] Quia Dominus natus fuit sicut alius homo, et informandus sicut alius, scientifica addiscere quoque debuit, quod repraesentatum et significatum est per 'Abrami peregrinationem in Aegypto'; et quod scientifica inania tandem Ipsum reliquerint, etiam repraesentatum est per quod 'Pharao praeceperit super illo viris, et dimiserunt illum, et uxorem illius, et omnia quae illi,' cap. praec. vers. 20: quod autem voluptates, quae sunt voluntariorum, et constituunt sensualem hominem sed extimum, etiam Ipsum reliquerint, in hoc capite repraesentatur per 'Lotum, quod separaverit se ab Abramo'; 'Lotus' enim repraesentat hominem talem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church