Arcana Coelestia (Elliott) n. 1555

Previous Number Next Number See English 

1555. 'A meridie et usque Bethelem': quod significet a luc intelligentiae in lucem sapientiae, constat a significatione 'meridie quod sit lux intelligentiae, seu quod idem, status lucidus quod interiora, de qua prius n. 1458, et ex significatione 'Bethelis' quo sit lux caelestis oriunda a cognitionibus, de qua prius n. 1453. Lux intelligentiae dicitur illa quae comparatur per cognitiones veritatum et bonitatum fidei; lux autem sapientiae est vitae quae inde comparatur; lux intelligentiae spectat partem intellectualem seu intellectum, lux autem sapientiae partem voluntariam seu vitam. [2] Pauci si ulli norunt quomodo homo ad veram sapientiam perducitur; intelligenti non est sapientia sed ducit ad sapientiam, nam intelligere quid verum et bonum, non est esse verus et bonus, sed sapere est esse; sapienti praedicatur solum de vita, quod homo talis sit; ad sapientiam seu vitam introducitur per scire et nosse, seu per scientias et cognitiones apud unumquemvis hominem sunt binae partes, voluntas et intellectus; voluntas est primaria pars, intellectus est secundaria; vita ejus post mortem est secundum partem ejus voluntariam, non secundum intellectualem; voluntas apud hominem formatur a Domino ab infanti; ad pueritiam, quod fit per insinuatam innocentiam, et charitatem erga parentes, nutrices, infantes similis aetatis, et per plura qua homo nescit, quae sunt caelestia; nisi caelestia illa primum insinuarentur homini dum infans et puer, nusquam fieri posset homo; sic formatur primum planum. [3] Sed quia homo non est homo, nisi quoque intellectu praeditus sit, voluntas sola non facit hominem, sed intellectus cum voluntate; et intellectus non comparari potest nisi per scientias et cognitiones, quare a pueritia per gradus illis imbuendus; sic formatur alterum planum. Cum intellectualis pars instructa est scientias et cognitionibus, cumprimis cognitionibus veri et boni, tunc primum regenerari potest; cumque regeneratur, tunc a Domino vera et bona per cognitiones implantantur ejus caelestibus quibus ab infantia a Domino donatus, sic ut intellectualia ejus unam rem faciant cum caelestibus, quae cum Dominus ita conjunxit donatur charitate e qua incipit agere, quae est conscientiae; ita primum novam vitam accipit, et hoc per gradus; lux hujus vitae appellatur sapientia quae tunc primas agit et praeest intelligentiae; sic formatur tertium planum. Cum talis factus est homo in vita corporis, in altera vita {1}continue perficitur: inde constare potest, quid lux intelligentiae, et quid lux sapientiae. @1 continuo I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church