1566. Quod 'tentoria' sint ejus cultus qui se separabat ab interno, constare potest ex significatione 'tentorii' quod sit sanctum cultus, n. 414, tum a repraesentatione 'Loti' quod sit externus homo, de quo tentoria seu cultus praedicantur; quod tentoria in sensu opposito significent cultum non sanctum, constare quoque ab his in Verbo locis potest; apud Hosheam, Urtica hereditabit ea, vepris in tentoriis eorum, ix 6:
apud Habakkuk, Vidi tentoria Kushanis, commotae sunt cortinae terrae Midianis; fluviis succensuit Jehovah, iii 7, 8:
apud Jeremiam, Ad filiam Zionis venient pastores et greges eorum, figent contra eam tentoria circumcirca, depascent quisque spatium suum, vi 3:
apud Davidem, Percussit omne primogenitum in Aegypto, principium roborum in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 51:
apud eundem, Elegi ad limen stare in domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis, Ps. (x)lxxxiv 11 [A.V. 10].