Arcana Coelestia (Elliott) n. 1568

Previous Number Next Number See English 

1568. Quod 'non ferebat illos terra ad habitandum simul' significet quod illa quae sunt caelestium internorum non possent simul esse cum illis, nempe cum illis quae per 'Lotum' hic significantur: 'Abram,' ut dictum, repraesentat Dominum, hic Internum Ipsius Hominem, 'Lotus' autem externum, hic quae ab Externo Homine separanda, cum quibus Interna cohabitare non possent: sunt in externo homine plura cum quibus internus potest cohabitare, sicut affectiones boni et inde oriundae jucunditates et voluptates, nam hae sunt effectus bonorum interni hominis et ejus gaudiorum et felicitatum, quae cum sunt effectus, prorsus correspondent, et tunc sunt interni hominis, non externi; nam effectus, ut notum, non est effectus sed causae efficientis, ut pro exemplo, charitas quae elucet ex facie, non est faciei sed est charitatis quae intus et sic format faciem et sistit effectum; aut sicut innocentia apud infantes quae in illorum vultu, gestibus, et sic in ludis mutuis inter se; non est vultus aut gestuum sed est innocentiae a Domino quae per animam illorum influit; ita sunt effectus; sic in omnibus reliquis; [2] ex his constat quod multa dentur apud externum hominem quae cohabitare seu concordare possunt cum interno: sed sunt quoque plura quae non concordant, seu cum quibus cohabitare nequit internus homo, ut sunt omnia quae scaturiunt ab amore sui et ab amore mundi; nam omnia quae sunt inde, spectant se ut finem, et mundum ut finem; cum his caelestia quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, concordare nequeunt; quippe haec spectant Dominum ut finem, et regnum Ipsius, et omnia quae sunt Ipsius et regni Ipsius, ut fines: fines amoris sui et amoris mundi spectant extrorsum aut deorsum; fines autem amoris in Dominum et amoris erga proximum spectant introrsum aut sursum; ex quibus constare potest quod tantum discordent ut nusquam possint simul esse: [3] ut sciatur quid facit correspondentiam et concordantiam externi hominis cum interno et quid facit discordantiam, reflectatur solum super fines qui regnant, seu quod idem est, super amores qui regnant; nam amores sunt fines, quicquid enim amatur, hoc spectatur ut finis, ita constabit qualis vita est et qualis futura post mortem; nam ex finibus, seu quod idem est, ex amoribus qui regnant, formatur vita; vita cujusvis hominis nusquam aliud est: quae discordant cum vita aeterna, hoc est, cum vita spirituali et caelesti, quae est vita aeterna, si non removentur in vita corporis, removenda sunt in altera vita; quae si non removeri possunt, nusquam potest homo aliter quam infelix esse in aeternum. [4] Haec nunc dicta sunt ut sciatur quod in externo homine sint quae cum interno concordant et quae discordant, et quod illa quae concordant nusquam possunt simul esse cum illis quae discordant; tum quod tua quae in externo homine concordant, sint ab interno homine, hoc est, per internum hominem a Domino, sicut facies quae elucet a charitate, seu facies charitatis, aut innocentia in infantum vultu et gestibus, ut dictum; at quae discordant, sunt hominis et ejus proprii; inde sciri potest quid significat quod 'non ferret illos terra ad habitandum simul.' Hic in sensu interno de Domino agitur, et quia de Domino, etiam de omni Ipsius similitudine et imagine, nempe, de regno Ipsius, de Ecclesia, de omni homine regni seu Ecclesiae, quare sistuntur hic illa quae apud homines; quae apud Dominum, antequam ex propria potentia evicerit malum, hoc est, diabolum et infernum, ac ita caelestis, Divinus, et Jehovah quoque factus quoad Humanam Essentiam, se habent praedicate ad statum in quo fuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church