Arcana Coelestia (Elliott) n. 1571

Previous Number Next Number See English 

1571. Quod 'fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti' significet quod internus homo et externus non concordarent, constat a significatione 'pastorum pecoris' quod sint qui docent, ita quae cultus sunt, sicut cuivis notum esse potest; quare illis confirmandis e Verbo non immorandum: haec spectant illa quae in vers. praec. 5 dicta sunt 'tentoria,' quae quod significent cultum, ibi indicatum est; quae dicuntur in vers. mox praec. 6, spectant illa quae vers. 5 dicta sunt 'grex et armentum,' quae quod sint possessiones seu acquisitiones, etiam ibi indicatum est: hic quoniam agitur de cultu nempe Interni hominis et Externi, qui quia nondum concordarunt, hic dicitur quod 'lis fuit inter pastores,' 'Abram' enim repraesentat internum hominem et 'Lotus' externum: in cultu imprimis noscitur quae et qualis discrepantia est inter hominem internum et externum, immo in singulis cultus, in quo cum internus homo vult spectare fines regni Dei et externus vult spectare fines mundi, inde discrepantia quae in cultu se manifestat, et quidem in tantum ut discrepantiae minimum animadvertatur in caelo. Haec sunt quae significantur per 'litem inter pastores pecoris Abrami, et pastores pecoris Loti': causa quoque adjungitur, nempe quod 'Canaanita et Perizzita esset in terra.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church