Arcana Coelestia (Elliott) n. 1608

Previous Number Next Number See English 

1608. 'Et semini tuo usque in aeternum': quod significet illos qui fidem in Ipsum haberent, constat ex significatione 'seminis' quod sit fides, et quidem fides charitatis, de qua prius n. 255, 256, 1025. Quod 'semini Ipsius,' hoc est, fidem habentibus in Ipsum, 'daretur regnum caeleste,' constat manifeste ex Ipsius Domini verbis apud Johannem, Pater amat Filium, et omnia dedit Ei in manum Ipsius: qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio non videbit vitam, iii 35, 36:

[2] et apud eundem, Quotquot receperunt Ipsum, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent; credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, i 12, 13;

ex his constat quid sit fides seu 'credere in Ipsum,' nempe apud illos qui recipiunt Ipsum et credunt in Ipsum, 'non ex voluntate viri'; nec e voluntate viri'; 'voluntas carnis' est quod est contrarium amori et charitati, nam id significatur per 'carnem,' n. 999; et 'voluntas viri' est quod est contrarium fidei ex amore seu charitate, hoc est quod significatur per 'virum'; voluntas enim carnis et voluntas viri sunt quae disjungunt, sed amor et inde fides sunt quae conjungunt; quare apud quos amor et inde fides, illi sunt qui 'ex Deo nati'; et quia illi ex Deo nati, appellantur 'filii Dei' et sunt 'semen Ipsius quibus regnum caeleste'; quae significantur per haec in hoc versu, 'omnem terram quam tu vides, tibi dabo, et semini tuo usque in aeternum.' [3] Quod regnum caeleste non dari queat illis qui in fide absque charitate sunt, hoc est, illis qui se dicunt habere fidem, et odio habent proximum, unicuique si modo reflectere velit, constare potest; nam nulla vita potest fidei tali inesse, cum vitam facit odium hoc est, infernum; nam infernum non nisi ex odiis consistit, non ex odiis quae homo hereditario accepit, sed ex odiis quae ipse actuali vita sibi comparavit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church