1629. Habitacula spirituum bonorum et spirituum angelicorum communiter habent porticus seu atria longa, arcuata, quandoque 'duplicata, ubi illorum ambulacra, quorum parietes formantur multa varietate; etiam decorantur per flores et florum serta mirabiliter contexta, praeter per plura ornamenta, quae variantur et succedunt, ut dictum; nunc visa illis in clariore luce, nunc in minore, semper cum delectatione interiore: domicilia eorum quoque mutantur in pulchriora, sicut spiritus perficiuntur; cum mutantur, apparet quoddam fenestram repraesentans a latere quod dilatatur, fitque obscurius intus, et patet aliquid quasi caeli cum stellis, et quaedam nubes, quod indicium est quod habitacula eorum mutentur in amoeniora.