1631. Qui divites fuerunt in vita corporis et in magnificis palatiis habitarunt, in talibus suum caelum ponendo, et absque conscientia et charitate alios sub varia specie suis bonis spoliarunt, illi dum veniunt in alteram vitam, primum, ut prius dictum, introducuntur in ipsissimam suam vitam quam habuerunt in mundo, etiam illis tunc quandoque datur habitare similiter in palatiis ut in mundo; sunt enim principio omnes in altera vita accepti sicut hospites et novi advenae, quibus quoad interiora et fines vitae nondum detegendis gratificantur et benefaciunt angeli a Domino; sed mutatur scena, palatia sensim dissipantur, et fiunt domunculae, successive viliores, tandem nullae; et tunc circumeunt sicut qui stipem quaerunt, petuntque ut recipiantur; sed quia tales sunt, e societatibus expelluntur; et tandem fiunt excrementitii, et sphaeram fetoris dentium exhalant.