Arcana Coelestia (Elliott) n. 164

Previous Number Next Number See English 

164. Proprium hominis, ut dictum, non est nisi malum, et cum sistitur videndum, est deformissimum; at cum charitas et innocentia a Domino insinuatur proprio, apparet bonum et venustam, secundum ea quae dicta sunt n. 154. Charitas et innocentia sunt quae proprium: seu malum et falsum hominis, non solum excusant sed quasi abolent; sicut quisque apud infantes videre potest, qui dum amant se mutuo et parentes, et simul infantile innocens elucet, tunc ipsa mala et falsa non solum non apparent sed etiam placent. Inde sciri potest quod nemo in caelum admitti possit nisi aliquid innocentiae habeat; sicut Dominus dixit, Sinite infantes venire ad Me, et non prohibete eis, talium est regnum Dei. Amen dico vobis, quisquis non acceperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud. Suscipiens igitur illos in ulnas, posuit manus super illos, et benedixit illis, Marc. x 14-16


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church