Arcana Coelestia (Elliott) n. 1672

Previous Number Next Number See English 

1672. 'Et reges qui cum illo': quod significent verum apparens quod est boni illius, constat ex significatione 'regum' in Verbo; 'reges, regna, et populi' in historicis et propheticis Verbi significant vera et quae veritatum sunt, quod multis confirmari potest; in Verbo accurate distinguitur inter populum et gentem; per 'populum' significantur vera, per 'gentem' bona, ut ostensum prius n. 1259, 1260; reges praedicantur de populis, non ita de gentibus; filii Israelis antequam reges ambiebant, fuerunt 'gens,' et repraesentabant bonum seu caeleste; at postquam cupiverunt regem et acceperunt, facti sunt 'populus,' et non repraesentabant bonum seu caeleste, sed verum seu spirituale, quae causa fuit quod hoc illis imputatum sit in vitium, 1 Sam. viii 7 ad fin., de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi: hic quia nominatur Kedorlaomer et additur 'reges qui cum illo,' significatur tam bonum quam verum, per 'Kedorlaomerum' bonum, per 'reges' verum, sed quale fuit bonum et verum in principio tentationum Domini supra dictum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church