Arcana Coelestia (Elliott) n. 1695

Previous Number Next Number See English 

1695. Quod 'omnem cibum eorum' significet quod potent falsum cogitandi, constat a significatione 'cibi'; quid cibus caelesti spiritualis et naturalis, quo fruuntur in altera vita, ostensum est prius n. 56-58, 680, 681; haec quoque correspondent cibo corporis, id quoque repraesentantur in Verbo per cibum et appellantur cibus; cibus autem spirituum malorum et infernalium est quod contrarium est sapientiae, intelligentiae, et verae scientiae, quod est omne falsum; hoc cibo etiam sustentantur, quod mirum, spiritus mali; quod sustententur, causa est quia vita eorum est; nisi detur iis copia vituperandi verum, immo blasphemandi, non possunt vivere; at usque non datur iis licentia cogitandi et loquendi falsum nisi quod ex malo eorum, non autem quod contra eorum malum proprium, nam hoc est dolus; quantum enim ex malo suo loquuntur falsum, tantum ex vita sua, et quoque tunc ignoscitur iis, quia tales sunt ut aliter vivere nequeant. [2] Quod deprivati sint potentia malum agendi et falsum cogitandi, ita se res habet: in pugnis tentationum permittitur malis spiritibus depromere omne malum et falsum quod est apud hominem, et ex malo et falso hominis pugnare; cum autem victi sunt, tunc non amplius licet eis id facere, nam percipiunt ilico apud hominem quod bonum et verum confirmatum est; talis perceptio datur spirituum prae homine; ex ipsa sphaera hominis confirmati in vero et bono, noscunt ilico quomodo, se habet, quid responsum habituri, et plura; hoc constat manifeste apud hominem regeneratum spiritualem, apud quem aeque sunt spiritus mali ac apud non regeneratum, sed subjugati sunt et serviunt: haec significantur per quod potentia malum agendi et falsum cogitandi deprivati sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church