Arcana Coelestia (Elliott) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Vers. 2. Et terra erat vacuitas et inanitas, et caligo super faciebus abyssi; et Spiritus Dei se motitans super facies aquarum: Homo ante regenerationem vocatur 'terra vacua et inanis,' etiam 'humus,' cui nihil boni et veri inseminatum est; 'vacuum' ubi nihil boni, et 'inane' ubi nihil veri; inde 'caligo,' seu stupor et ignorantia omnium quae sunt fidei in Dominum, proinde quae sunt vitae spiritualis et caelestis; qui homo describitur a Domino per Jeremiam, Stolidus populus Meus, Me non norunt; stulti filii ii, et non intelligentes; sapientes ad malum faciendum, et bonum facere non sciunt; vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas, et ad caelos, et non lux eorum, iv 22, 23, 25.{1} @ 1 Verse 25 is not quoted, but contains matter relevant to the subject dealt with here. This will be found to be the case with many of S's. refs.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church