Arcana Coelestia (Elliott) n. 1728

Previous Number Next Number See English 

1728. 'Et ille sacerdos': quod significet sanctum amoris, constat a significatione 'sacerdotis' in Verbo: sunt duo quae praedicantur de Domino, nempe quod sit Rex et quod sit Sacerdos; 'rex seu regium' significat sanctum verum, 'sacerdos seu sacerdotium' significat sanctum bonum; illud est Divinum spirituale, hoc Divinum caeleste. Dominus ut Rex gubernat omnia et singula in universo ex Divino Vero, ac ut Sacerdos ex Divino Bono: Divinum Verum est ipse ordo universi Regni Ipsius, cujus omnes leges sunt vera seu veritates aeternae; Divinum Bonum est ipsum essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; utrumque praedicatur de Domino; si modo Divinum Verum, nullus mortalium salvari posset, nam veritates condemnant unumquemvis ad infernum; at Divinum Bonum quod est misericordiae, elevat ab inferno ad caelum. Haec sunt quae repraesentarunt reges et sacerdotes in Ecclesia Judaica; et quae quoque repraesentavit 'Malkizedech, ut rex Shalem, et sacerdos Deo Altissimo.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church