Arcana Coelestia (Elliott) n. 1736

Previous Number Next Number See English 

1736. Quod Dominus sit Jehovah, Qui hic appellatur Deus Altissimus, constat manifeste ex Verbo; apud Esaiam, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae appellatur, liv 5;

ubi manifeste, quod 'Redemptor et Sanctus Israelis, Qui solus Dominus,' sit Jehovah Zebaoth, et Deus totius terrae: apud eundem, Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, xlviii 17:

apud eandem, Ego auxilior tibi, dictum Jehovae, Redemptor tuus, Sanctus Israelis, xli 14. Sanctus Israelis et Deus Israelis multoties dicitur; quod Dominus sit Sanctus Israelis et Deus Israelis, constat manifeste, Quod viderint Deum Israelis, sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad puritatem, Exod. xxiv 10;

[2] Ecclesia Judaica nec alium agnovit et appellavit Jehovam, quia unum Deum Jehovam coluit; et hoc eo magis quod plerisque eorum ignotum, quia omnes ritus Ecclesiae Ipsum repraesentabant; et omnia Verbi in sensu interno Ipsum significabant: apud Esaiam, Absorbebit mortem ni sempiternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus;...et dicet in die illo, Ecce Deus noster Hic, exspectavimus Ipsum, et salvabit nos; Hic Jehovah, Quem exspectavimus, exsultemus et laetemur in salute Ipsius, xxv 8, 9;

[3] ubi de Adventu Domini: apud eundem, Ecce Dominus Jehovih in forti veniet, et brachium Ipsius dominans Ipsi; ...sicut pastor gregem Suum pascet, in brachium Suum colliget, {1}agnellos in gremio suo portabit, lactentes ducet, xl 10, 11;

ubi manifeste de Domino Qui 'Dominus Jehovih'; 'in forti veniet et brachium Ipsius dominans Ipsi' pro quod propria potentia victurus inferna: 'pascere gregem, in brachium colligere, agnellos in gremio portare, lactentes ducere,' praedicantur de amore seu misericordia Ipsius: apud eundem, [4] Sic dixit Jehovah, creans caelos Ipse Deus, formans terram et faciens illam, Ipse firmans illam, non inanitatem creavit illam, ad habitandum formavit illam; Ego Jehovah et non praeterea....Nonne Ego Jehovah et non praeterea Deus praeter Me? Deus justus, et Salvator non praeter Me; respicite ad Me, et salvemini omnes fines terrae; quia Ego Deus et non praeterea, xlv 18, 21, 22;

ubi manifeste de Domino, quod solus Jehovah et Deus; quod 'creare caelos et formare terram' sit regenerare, ita 'Creator caeli et terrae' sit Regenerator, videatur n. 16, 88, 472, et alibi; quare Dominus passim appellatur Creator, Formator, Factor: apud eundem, [5] Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah, Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, lxiii 15, 16;

ubi manifeste de Domino Qui solus Redemptor: apud Mosen, Caveto tibi a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, ne exacerbes Ipsum, quia non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 21;

quod 'nomen' sit essentia, videatur n. 144, 145; et 'in medio' sit intimum, n. 1074: apud Esaiam, [6] Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius; vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5, 6;

manifeste quod Dominus: apud Jeremiam, Ecce dies venientes et suscitabo Davidi germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6;

manifeste quod Dominus: apud Zachariam, Erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, xiv 9;

manifeste de Domino: 'nomen' pro Essentia. @1 In all other refs. to this passage S. has agnos or agnellos with comma after, in agreement with Heb., not before as here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church