Arcana Coelestia (Elliott) n. 1741

Previous Number Next Number See English 

1741. 'Ad Abramum':quod significet Rationale Domini, constat a repraesentatione 'Abrami'; in binis capitibus quae praecedunt, repraesentavit Abram Dominum seu statum Ipsius in pueritia, hic seu in hoc capite repraesentat Rationale Domini, et tunc appellatur 'Abram Hebraeus,' ut constat ab illis quae supra ad vers. 13 dicta et ostensa sunt; hic similiter, nam non alius Abram in hoc capite quam Abram Hebraeus intelligitur. Spirituale Domini quod adjunctum Interno Homini, est 'Abram Hebraeus,' at caeleste quod adjunctum Interno, hoc repraesentatum et significatum est per 'Malkizedech,' ut dictum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church