Arcana Coelestia (Elliott) n. 1745

Previous Number Next Number See English 

1745. 'Elevavi manum meam ad Jehovam': quod significet mentem qualis erat apud Dominum, constat a significatione 'elevare manus'; elevatio manus ad Jehovam est gestus corporis correspondens mentis affectioni, ut notum est; in sensu litterae exprimuntur illa quae interiora seu mentis sunt per externa quae correspondent, sed in sensu interno sunt interna quae intelliguntur; hic ideo 'elevatio manus' est mens seu affectio mentis. [2] Quamdiu Dominus fuit in statu tentationum, locutus est cum Jehovah sicut cum alio, sed quantum Essentia Ipsius Humana unita fuit Ipsius Divinae, tantum locutus est cum Jehovah ut cum Semet; quod constat a multis apud Evangelistas, tum quoque a multis apud Prophetas, et apud Davidem; causa manifeste constat ex illis quae prius dicta sunt de hereditario a matre: quantum ex hoc mansit, tantum fuit quasi absens a Jehovah; at quantam hoc exstirpatum, tantum fuit praesens et Ipse Jehovah. [3] Illustrari hoc potest a conjunctione Domini cum angelis: angelus quandoque loquitur non a se sed a Domino, et tunc non aliter scit quam quod is Dominus sit, sed tunc quiescunt illius externa; aliter cum externa operantur; causa est quod internus illorum homo sit possessio Domini, et quantum tunc non propria impediunt, tantum est Domini, immo Dominus. Sed apud Dominum facta est conjunctio plenaria seu unio aeterna cum Jehovah, sic ut ipsa Humana Ipsius Essentia sit quoque Jehovah.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church