1748. 'Si a filo usquam ad corrigiam calcei': quod significet omnia quae immunda naturalia et corporea essent, constat a significatione 'corrigiae calcei': in Verbo 'planta pedis et calcaneum' significat ultimum naturale, ut ostensum est prius n. 259; calceus est qui investit plantam pedis et calcaneum, quare 'calceus' significat naturale adhuc ulterius, ita ipsum corporeum; significatio calcei se habet secundum subjecta; cum praedicatur de bonis, accipitur in bono sensu, cum de malis in malo, ut hic ubi agitur de acquisitione regis Sodomae per quem significatur malum et falsum, ideo per 'corrigiam calcei' significantur immunda naturalia et corporea; per 'filum calcei' significatur falsum, et per 'corrigiam calcei' malum, et hoc quia in diminutivo, omnium vilissimum: [2] quod illa per calceum significentur, constat quoque ab aliis locis in Verbo; ut cum Jehovah apparuit Mosi e medio rubi et dixit ad Mosen, Ne appropinques huc, exue calceos tuos a super pedibus tuis, quia locus, super quo tu stas, terra sanctitatis est, Exod. iii 5:
similiter Princeps Exercitus Jehovae ad Josuam, Exue calceum tuum a super pede tuo, quia locus super quo tu stas, sanctitas ille, v 15:
ex quo quisque videre potest quod calceus nihil de sanctitate auferret. modo homo in se sanctus foret, sed quod ideo dictum quia 'calceus' repraesentabat ultimum naturale et corporeum, quod exuendum, [3] Quod immundum naturale et corporeum, constat quoque apud Davidem, Moabus pelvis lotionis Meae, super Edomum mittam calceum Meum, Ps. lx 10 [A.V. 8]:
simile involvit quod mandatum discipulis, Quisquis non exceperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum, Matth. x 14; Marc. vi 11; Luc. ix 5;
ubi 'pulvis pedum' simile ac calceus, quia 'planta pedis' ultimum naturale, significat, nempe immundum ex malo et falso; et quia tunc temporis in repraesentativis erant, et in illis solis arcana caelestia recondi putabant, non in nudis veritatibus, ideo mandatum illis ut sic facerent. [4] Quia 'calceus' significabat ultimam naturale, etiam 'exuitio calcei' seu discalceatio significabat quod exueretur ultimis naturae; sicut qui leviratum non volebat praestare, de quo apud Mosen, Qui non leviratum vellet praestare;...accedet fratria ejus ad eum in oculis seniorum, et extrahet calceum ejus a super pede ejus, et exspuet in facies ejus; et respondebit, et dicet, Sic fiet viro, qui non aedificat domum fratris sui; et vocabitur nomen ejus in Israele, 'domus exuti calceum,' Deut. xxv 5-10;
pro quod absque omni charitate naturali. [5] Quod 'calceus' significet ultimum naturale etiam in bono sensu, constat quoque a Verbo, ut apud Mosen de Ashere, Benedictus prae filiis Asher; sit acceptus fratribus suis, et intingens in oleo pedem suum; ferrum et aes calceus {1}ejus, Deut. xxxiii 24,25;
ubi 'calceus' pro ultimo naturali, 'calceus ferrum' pro vero naturali, 'calceus aes' pro bono naturali, ut constat a significatione ferri et aeris, n. 425, 426, et quia calceus significabat ultimam naturale et corporeum, formula inde facta qua significabatur omnium minimum et vilissimum, nam ultimum naturale et corporeum est vilissimum omnium quae apud hominem, quod intellectum a Johanne Baptista cum dixit, Venit fortior me, cujus ego non idoneus sum solvere corrigiam calceorum Ipsius, Luc. iii 16; Marc. 17; Joh. i 27. @1 Heb. = tuus, which S. has in A.E.70 and 439. In 2162 he has calcei tui.$