1751. Vers. 24. Praeter tantum quod comederunt pueri, et portionem virorum, qui iverunt mecum, Aner, Eshkol et Mamre, hi accipient portionem suam. 'Praeter tantum quod comederunt puer significat bonos spiritus: 'et portionem virorum qui iverunt mecum' significat angelos: 'Aner, Eshkol et Mamre' significat illa quae apud eos: 'hi accipient portionem suam' significat quod dati sint in illorum potestatem.