1760. Geniorum malorum loquela quoque datur fluens, sed solum ac auditum extrinsecus, intus vero est stridens, quia ex simulatione boni, et nulla ejus affectione: etiam datur talium loquela absque fluido, in qua dissensu cogitationum percipitur ut tacitum reptile.