1770. Binis vicibus postea vidi alios sublatos in alterum caelum inter spiritus angelicos, et inde mecum locuti, cum legerem cap. III Deut. a principio ad finem; dicebant quod solum in sensu interiore Verbi essent, asseverantes tunc quod ne apex quidem esset in quo non sensus spiritualis pulcherrime cum reliquis cohaerens, tum quod nomina significent res; ita confirmati quoque quia prius non crediderant, quod omnia et singula in Verbo a Domino inspirata fuerint; hoc voluerunt etiam coram aliis juramento confirmare, sed non permittebatur.