Arcana Coelestia (Elliott) n. 1773

Previous Number Next Number See English 

1773. Spiritus qui in vita corporis delectati sunt Verbo Domini cum jucunditate, illi in altera vita habent calorem quendam jucundum caelestem, quem quoque sentire inibi datum est. Qui aliquantum delectati sunt, calor eorum mecum communicatus; erat sicut aestus vernus, incipiens a regione labiorum, et se diffundens circum genas, et inde usque ad aures, et ascendens quoque ad oculos, descendens etiam versus mediam pectoris regionem. [2] Qui adhuc plus affecti sunt delectatione Verbi Domini et ejus interioribus quae Ipse Dominus docuerat, eorum calor mecum communicatus interior erat incipiendo a pectore, ascendendo inde versus mentum, et descendendo versus lumbos. Qui adhuc magis delectati et affecti sunt, calor eorum adhuc interius jucundior, et magis vernus fuit, et quidem a lumbis sursum versus pectus, et inde per sinistrum brachium ad manus: instruebar ab angelis quod ita se res habeat, et quod approximatio illorum tales calores sistat, quamvis illi eos non sentiant quia in illis sunt; sicut solent infantes, pueri et adolescentes non sentire suum calorem quem habent prae adultis et senibus, quia in illo sunt. [3] Calor quoque sentitus eorum qui quidem delectati sunt Verbo, sed de ejus intellectu non solliciti fuerunt; erat solum in brachio dextro. Quod calorem attinet, possunt etiam mali spiritus artificiis sui producere calorem qui mentitur jucundum, et eum cum aliis communicare, sed est modo calor externus absque origine ab internis; talis calor est qui putrescit, et facessit in excrementitium, sicut calor adulterorum, et illorum qui spurcis voluptatibus immersi sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church