Arcana Coelestia (Elliott) n. 1775

Previous Number Next Number See English 

1775. Locutus sum cum quibusdam spiritibus de Verbo, quod necessum fuerit ut aliqua revelatio, ex Divina Domini Providentia, exstiterit, nam revelatio seu Verbum est commune vas recipiens spiritualium et caelestium, ita conjungens caelum et terram, alioquin disjuncta fuissent, et periisset humanum genus: praeter quod alicubi caelestes veritates essent quibus instrueretur homo, quia ad caelestia natus, et post vitam corporis inter caelestes venire debet; sunt enim veritates fidei leges ordinis in regno in quo victurus in aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church