Arcana Coelestia (Elliott) n. 1795

Previous Number Next Number See English 

1795. 'Et filius procurator domus meae': quod significet Ecclesiam externam, constat a significatione 'procuratoris domus' in sensu interno, hoc est, respective ad Ecclesiam; Ecclesia externa dicitur 'procurator domus,' cum ipsa Ecclesia interna 'domus,' et 'paterfamilias' Dominus; Ecclesia externa non aliter se habet; omnis enim procuratio pertinet ad externum Ecclesiae, sicut administratio ritualium, et plurium quae sunt Templi et ipsius Ecclesiae, hoc est, Domus Jehovae seu Domini. [2] Externa Ecclesiae absque internis nihili sunt, sed ab internis habent quod sint, et talia sunt qualia interna; se habet hoc sicut homo; externum ejus seu corporeum est in se quoddam nullum nisi internum sit quod animet et vivificet; quale itaque est internum, tale est externum; seu qualis est animus et mens, talis aestimatio omnium quae existunt per externum seu corporeum; quae cordis sunt, faciunt hominem, non quae oris et gestuum; ita quoque interna Ecclesiae; sed usque externa Ecclesiae se habent sicut externa hominis, quod procurent et administrent, seu quod idem est, externus seu corporeus homo similiter dici potest 'procurator seu administrator domus,' cum 'domus' est interiorum: ex his patet quid 'improles,' nempe cum non internum Ecclesiae sed modo externum, sicut fuit tempore illo, de quo Dominus conquestus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church