Arcana Coelestia (Elliott) n. 1813

Previous Number Next Number See English 

1813. Quod 'imputavit illud ipsi in justitiam' significet quod Dominus justitia in hoc primum factus, constare quoque potest ex serie rerum in sensu interno, in quo de Domino agitur: quod Dominus solus justitia factus pro universo genere humano, constare potest ex illo quod Ipse solus pugnavit ex Divino Amore, nempe ex amore erga universum genus humanum, cujus salutem in pugnis suis unice desideravit et flagravit. Dominus non natus est justitia quoad Humanam Essentiam, sed factus est justitia per pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia; et quoties pugnavit et vicit, Ipsi hoc imputatum est in justitiam, hoc est, additum justitiae quae fieret, continue ut incrementum, usque dum pura justitia factus. [2] Homo qui a patre homine, seu a semine hominis patris nascitur, nusquam ex alio amore pugnare potest dum ex se, quam ex amore sui et mundi, ita non ex amore caelesti, sed ex infernali; nam proprium ejus a patre, praeter proprium a se actualiter acquisitum, tale est; quare qui putat ex se pugnare contra diabolum, enormiter fallitur; similiter qui se justum facere vult propriis viribus, hoc est, credere quod bona charitatis et vera fidei sint ex semet, consequenter per illa mereri caelum, is contra bonum et verum fidei agit et cogitat; nam verum fidei, hoc est, ipsa veritas est quod Dominus pugnet; sic quia contra verum fidei tunc agit et cogitat, Domino derogat quod Ipsius est, et quod Domini est, suum facit, aut quod idem est, semet loco Domini substituit, ita id apud se quod infernale est; inde est quod velint magni seu maximi fieri in caelo; et inde est quod false credant quod Dominus pugnaverit contra inferna ut maximus esset; proprium humanum secum habet tales phantasias, quae apparent tanquam forent veritates, sed prorsus contrarium est. [3] Quod Dominus in mundum venerit ut fieret justitia, et quod sit solus justitia, etiam a Prophetis praedictum est; ita hoc notum potuit esse ante Adventum Ipsius; tum quod aliter justitia non fieri potuerit quam per tentationes et victorias super omnia mala et omnia inferna; ut apud Jeremiam, In diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6:

apud eundem, In diebus illis, et in tempore illo, germinare faciam Davidi germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus illis salvabitur Jehudah, et Hierosolyma habitabit confidenter: hoc autem quod appellabunt Illum, Jehovah justitia nostra, xxxiii 15, 16:

apud Esaiam, Vidit, et non vir, et obstupuit quod non intercedens, et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia ipsius fulcivit Ipsum; et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, lix 16, (x)17;

videatur imprimis Esai. lxiii 3, 5; 'brachium Ipsius' pro potentia propria: quia Dominus solus justitia, etiam dicitur 'habitaculum justitiae,' Jer. xxxi 23; l 7.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church