1835. Quod 'abegit illa Abram' significet quod Dominus: profugaverit, constat ex illis quae dicta sunt: se habet quoque ita cum Ecclesia; quando haec recedere incipit a charitate, tunc mala et inde falsa facilius profugantur, nam usque adhuc in quodam statu est non ita remoto a charitate, ita flexibiliores eorum animi; successu temporis mala et inde falsa increscunt, sic confirmantur et corroborantur, quibus agitur in sequentibus. [2] Dominus continue quantum possibile est, mala et falsa profugat, sed hoc per conscientiam; quae e relaxatur, non datur medium per quod influat Dominus, nam influxus Domini apud hominem est per charitatem in ejus conscientiam; tunc novum medium succedit et formatur quod est externum; nempe per timorem legis, timorem jacturae {1} vitae, honoris, opum, et famae inde; sed haec non sunt conscientiae, sunt modo vincula externa quae faciunt ut homo in societate cum aliis vivere possit, et apparere sicut amicus, qualiscumque intus est; [3] sed hoc medium, aut haec vincula, nihil quicquam faciunt in altera vita, externa enim ibi removent et qualis est intus ibi manet; perplures sunt, qui moralem et civilem vitam vixerunt, neminem laeserant, amicitias et civilitates praestiterant immo bonum pluribus fecerant, sed solum sui causa, propter honores lucrum, et talia; in altera vita inter infernales sunt, quia intus: nihil boni et veri, sed malum et falsum, immo odium, vindicta crudelitas, adulteria, quae non apparent coram homine, et in tantum non apparent, in quantum timores illi qui sunt vincula externa, valent. @1 see note, n. 1077.$