Arcana Coelestia (Elliott) n. 1849

Previous Number Next Number See English 

1849. 'Etiam gentem cui servient': quod significet malos qui opprimunt, constat a significatione 'gentis, et servire'; 'gens' in genuino sensu significat bona, seu quod idem, bonos; nam bona cum abstracte dicuntur, sunt apud subjectum quod est homo, spiritus, vel angelus; 'gens' autem in opposito sensu significat mala, seu quod idem est, malos, de qua n. 1159, 1258-1260. 'Servire' autem, seu servitus, significat oppressionem, ut in versu praecedente.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church