Arcana Coelestia (Elliott) n. 1853

Previous Number Next Number See English 

1853. Quod 'tu venies ad patres tuos in pace' significet quod nihil a bonis et veris laedetur, constare potest a significatione 'patrum,' tum 'venire ad patres,' ut et 'pacis.' 'Patres' in sensu interno significant hic idem ac simul filiae et filii; quod 'filiae' significent bona, et 'filii' vera, ostensum est prius n. 489-491, 533, 1147, inde 'patres' simul quae filiarum et filiorum; 'venire ad patres' est transire a vita corporis in vitam spiritus, seu a mundo in alteram vitam; 'in pace' significat quod nihil. amittet, ita quod nihil laedetur; nam qui transit in alteram vitam, nihil amittit ab illis quae hominis sunt, omnia et singula retinet et secum habet, praeter corpus quod impediit exercitium interius ejus facultatum: quod hic nulla mors seu transitio ad patres per mortem significetur, constare potest a mox sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church