1881. Indignantur valde spiritus, immo irascuntur, cum iis dicitur quod homines non credant illos videre, illos audire, illos tactu sentire; dixerunt quod usque scire debeant quod absque sensu non vita, et quo exquisitior sensus eo praestantior vita, et quod objecta quae sentiunt, se habeant adaequate ad praestantiam eorum sensus, et quod repraesentativa quae a Domino, sint realia, nam inde omnia quae in natura et mundo n. 1632: quod sentiant multo melius et praestantius quam illi, haec sunt indignationis eorum verba.