Arcana Coelestia (Elliott) n. 1887

Previous Number Next Number See English 

1887. Inspiratio involvit quod in singulis Verbi, tam in illius historicis quam in reliquis, sint caelestia quae amoris seu boni, et spiritualia quae sunt fidei seu veri, ita Divina: quod enim a Domino inspiratur, hoc descendit ab Ipso, et quidem per caelum angelicum et sic per mundum spirituum usque ad hominem, apud quem sistitur quale est in littera, sed prorsus aliter est in prima sua origine; in caelo nusquam est aliquod historicum mundanum, sed omne est repraesentativum Divinorum, nec quicquam aliud ibi percipitur, ut quoque notum potest esse ex eo quod ineffabilia sint quae ibi; quare nisi historica sint repraesentativa Divinorum, et sic caelestia, nusquam possunt esse divinitus inspirata. Quale est Verbum in caelis, {1} hoc noscitur solum ex sensu interno, nam Sensus Internus est Verum Domini caelis. @1 seu in Divinis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church