1896. `Nomen ejus Hagar': quod significet vitam hominis exterioris seu naturalis, constare potest ab illis quae dicta sunt, tum significatione `Hagaris' quod sit peregrina seu peregrinans; `peregrini repraesentabant {1} `eos' qui instruerentur, et `peregrinatio' instructionem, tum {2} vitae instituta, ut ostensum prius n. 1463. Cum in Verbo dicitur quod nomen ejus est {3}, ut hic quod nomen ejus Hagar, significat quod nomen aliquod {4} involvat quod observandum, nam nomine vocare est nosse qualis est, ut ostensum prius n. 144, 145, 340; ne quidem vocula in Verbo est absque causa et absque significatione rei alicujus in sensu interno. @1 et significabant illos.$ @2 seu.$ @3 sit.$ @4 aliquid.$