Arcana Coelestia (Elliott) n. 1901

Previous Number Next Number See English 

1901. `Et forte aedificabor ab ea': quod significet sic nasci posse rationale, constare potest a significatione `aedificari,' cum praedicatur de generatione, ita absque explicatione. Per `Sarai,' ut dictum, significatur verum intellectuale quod sicut uxor adjunctum est bono: verum intellectuale quod est apud intimum, est prorsus orbum, `aut sicut improlis mater, quando nondum aliquod rationale est in quod et per quod influat, nam absque rationali medio non potest influere cum aliquo vero in exteriorem hominem; ut constare potest ab infantibus; hi ne hilum veri scire possunt priusquam cognitionibus imbuti sunt, at quo melius et perfectius, ut dictum, imbuuntur cognitionibus, e melius et perfectius potest verum intellectuale quod apud intimum est seu apud bonum, communicari: [2] hoc verum intellectuale per `Sarai' repraesentatum est ipsum spirituale quod per caelum influit, (o)et' sic per viam internam, et hoc apud unumquemvis hominem, et jugiter obviam venit cognitionibus quae insinuantur per sensualia et implantantur memoriae, quod homo nescit quia purius est quam `communi idea possit percipi; est sicut lux quaedam quae illuminat et dat facultatem sciendi, cogitandi et intelligendi. Rationale quia non existere potest nisi etiam per influxum veri intellectualis per `Sarai' repraesentati, non aliter se habet ac filius ejus; quando rationale formatur ex veris quae adjuncta sunt bonis, et magis cura ex bonis quibus vera, tunc est filius genuinus; antea quoque agnoscitur ut filius at non ut genuinus sed ex ancilla, usque tamen adoptatur, quae causa est quod hic dicatur quod `aedificaretur ab ea.' @1 et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church