Arcana Coelestia (Elliott) n. 1911

Previous Number Next Number See English 

1911. `Et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus': quod significet quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono, constat a significatione `dominae seu Sarai' quod sit verum adjunctum bono: rationale primo conceptum non potest agnoscere verum intellectuale seu spirituale pro vero quia adhaerent ei ex scientiis acceptis e mundo et natura plures fallaciae, et ex cognitionibus captis ex sensu litterali Verbi apparentiae quae non sunt vera; [2] ut pro exemplo: verum intellectuale est quod omnis vita a Domino; rationale primo conceptum id non capit, putat si non viveret ex se, nihil vitae haberet, immo indignatur si aliter dicitur, ut multoties apperceptum a spiritibus qui fallaciis sensuum inhaerent. [3] Verum intellectuale est quod omne bonum et verum a Domino; rationale primo conceptum etiam hoc non capit quia sentit quod quasi a se, tum putat si non bonum et verum a se, quod nihil boni et veri cogitare minus facere possit, et si ab alio, quod remitteret se et continue exspectaret influxum. [4] Verum intellectuale est quod nihil nisi bonum a Domino et quod ne hilum mali; rationale primo conceptum nec hoc credit, putat quia Dominus omnia et singula regit {1}, quod etiam malum ab Ipso, et quia omnipotens et omnipraesens {2} et est ipsum Bonum, nec tollit punitiones malorum in inferno, quod malum poenae velit, cum tamen non alicui malum facit nec aliquem puniri vult. [5] Verum intellectuale est quod caelestis homo perceptionem boni et veri habeat a Domino; primum rationale (t)vel prorsus negat perceptionem, vel putat si perciperet ab alio et non a semet, quod foret sicut inanimatus seu nullius vitae: immo quo plus rationale ex scientificis oriundis ex sensualibus et quo plus (c)ex philosophicis cogitat, eo minus illa et reliqua vera intellectualia capit, nam fallaciae inde eo crassioribus umbris involvuntur; inde est quod docti minus quam alii credant. [6] Cum rationale primo conceptum tale est, constat quod `vilem habeat dominam,' hoc est, vilipendat verum intellectuale: verum intellectuale non prius patet, hoc est, agnoscitur quam cum fallaciae et apparentiae {3} discussae sunt, quae nusquam discutiuntur quamdiu homo ratiocinatur de ipsis veris ex sensualibus et scientificis, sed tunc primum cum simplici corde credit quod verum sit, quia ita a Domino dictum, tunc discutiuntur fallaciarum umbrae, et apud eum tunc nihil facit quod non capiat. [7] Apud Dominum autem nullae fuerunt fallaciae, sed cum primo rationale Ipsius conceptum, apparentiae veri quae non fuerunt vera in se, ut patet ab illis quae dicta sunt n. 1661; inde etiam rationale Ipsius in prima conceptione vilipendebat verum intellectuale, sed successive sicut rationale Divinum factum, nubes apparentiarum discussae sunt et intellectualia vera in sua luce Ipsi patuerunt, quod repraesentatum et significatum est per quod Ismael {4} expulsus domo cum adolevit Isacus. (m)Quod Dominus non vilipenderit verum intellectuale, sed quod perceperit et viderit quod novum Ipsius rationale vilipenderet, (c)ex illis quae sequuntur n. 1914, constabit {5} (n). @1 i et disponit.$ @2 novit diras positiones et cruciatus illorum qui in inferno, nec tollit.$ @3 dum apparentiae et fallaciae.$ @4 per Ismaelem quod.$ @5 constare potest.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church