1917. `Judicet Jehovah inter me et inter te': quod significet indignationem Domini, constat ab illis quae mox dicta sunt, ita absque explicatione. Quomodo haec porro se habent, idea non capi potest nisi ab illis qui in tentationum pugnis fuerunt; in tentationibus sunt vastationes et desolationes, sunt desperationes, ac inde indolentiae et indignationes, praeter alios motus dolorificos interiores, et hoc varie et alternis secundum status mali et falsi qui a malis geniis et spiritibus excitantur et contra quos pugnatur; diabolici spiritus nihil plus cupiunt quam invenire aliquod falsum, immo commune apud eos est inducere a se falsum, et simul tunc accusare; inde tanta Domini indignatio, in cujus primo rationali nullum falsum, sed apparentia veri quae in se non vera, de quibus prius n. 1661, 1911 ad fin.