Arcana Coelestia (Elliott) n. 1921

Previous Number Next Number See English 

1921. `Fac ei quod bonum in oculis tuis': quod significet imperium, constat absque explicatione. In sensu interno haec repraesentant et significant quod Dominus ex propria potentia evicerit, subjugaverit et expulerit malum quod ex hereditario quoque se in primum hoc rationale insinuavit, nam sicut dictum, rationale conceptum fuit ab Interno Homine qui fuit Jehovah ut a patre, et natum ab exteriore ut a matre; quicquid ab exteriore, hoc secum habuit hereditarium, ita quoque malum; hoc fuit quod Dominus propria potentia evicit, subjugavit et expulit, et tandem Divinum fecit: quod ex propria potentia, ab omnibus et singulis quae in hoc versu constat; ut quod `ancilla tua in manu tua', per {1}quae significatur quod rationale illud esset in potestate Ipsius; et nunc quod dicatur `fac ei quod bonum in oculis tuis,' quo significatur imperium super illud; et mox `humiliavit eam Sarai,' quo significatur subjugatio: [2] haec dicta sunt ad Sarai, per quam repraesentatur verum intellectuale, quod fuit Ipsius Domini, ex quo cogitavit, ut supra n. 1904, 1914 dictum, et ex quo imperium habuit super rationale, ut et super naturale quod {2}erat exterioris hominis; qui ex vero intellectuali cogitat et ex bono Divino percipit, quod etiam Ipsius fuit quia Patris, nam alia non Ipsi anima fuit, non potest aliter quam ex propria potentia agere; quare quia malum ex hereditario propria potentia domavit et ejecit, etiam ex propria potentia Humanam Essentiam univit Divinae, unum est consequens alterius. [3] Qui concipitur a Jehovah, non aliud Internum habet, hoc est, non aliam animam, quam Jehovam, quare fuit quoad ipsissimam vitam Ipse Jehovah; Jehovah seu (t)Divina Essentia non potest dividi, sicut anima patris hominis ex qua concipitur proles; haec quantum recedit a similitudine patris, tantum a patre, ita magis et magis procedente aetate; inde est quod amor patris erga liberos diminuatur secundum aetatis progressionem; aliter Dominus, progrediente aetate quoad Humanam Essentiam non recessit, sed continue accessit, usque ad perfectam unionem; inde constat quod idem sit cum Jehovah Patre, ut Ipse quoque clare docet Joh. xiv 6, 8-11. @1 quod$ @2 fuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church