1926. Quod angelus Jehovae hic sit interior cogitatio quae ab Interno Domini, constat, ut dictum, a serie. Per Interius intelligitur hic illud apud Dominum quod unitum fuit Jehovae seu Interno Ipsius: unitio non facta est simul et una vice sed successive, nempe a prima pueritia {1}ad ultimum Ipsius vitae in mundo; et hoc praecipue per tentationes et victorias; unaquaevis tentatio et victoria univit; etiam quantum se univit cum Interno seu Jehovah, tantum cogitatio interior facta, {2}et tantum intellectuale verum fuit unitum Divino Bono: haec cogitatio est quae intelligitur per interiorem cogitationem quae ab Interno Domini, et quae repraesentatur et significatur hic proprie per `angelum Jehovae.' @1 i usque$ @2 nam$