Arcana Coelestia (Elliott) n. 1928

Previous Number Next Number See English 

1928. Quod `ad fontem in via Shur' significet quod verum illud esset ex illis quae procedunt a scientificis, constat a significatione `fontis,' tum `viae,' ut et `Shur'; `fons,' ut dictum, significat verum; `via' significat quod ducit ad verum et quod procedit a vero, ut ostensum prius n. 627; `Shur' autem significat tale scientificum quod adhuc (t)quasi est in deserto, hoc est, quod non adhuc vitam adeptum. Vera ex scientificis dicuntur vitam adipisci, cum se adjungunt seu associant veris in quae influit caeleste amoris, ipsa vita veri est inde: sunt rerum ita veritatum conjunctiones sicut societatum in caelo, quibus etiam correspondent; nam homo quoad interiora sua est exiguum quoddam caelum; res seu veritates quae non secundum formam caelestium societatum conjunctae sunt, nondum sunt vitam adeptae, nam prius caeleste amoris a Domino non convenienter influere potest; vitam tunc primum accipiunt, cum forma similis utrinque est, seu cum hominis exiguum caelum sit maximi correspondens imago; prius nemo (t)dici potest caelestis homo: [2] Dominus Qui ex Se Ipso gubernaret universum caelum, vera et bona apud Externum Suum Hominem seu in Essentia Sua Humana, dum in mundo fuit, in talem ordinem redegit; sed quia percepit quod rationale Ipsius primo conceptum non tale esset, Ut dictum supra ad vers. 4 et 5, causam cogitavit et percepit quod vera naturalia ex scientificis orta adhuc non vitam adepta sint, hoc est, in ordinem illum caelestem redacta. (m)Praeterea vera fidei nusquam aliquam vitam habent nisi homo in charitate vivit; ex charitate fluunt omnia vera fidei, et in charitate sunt; et cum in charitate et ex charitate, tunc vitam habent; in charitate est vita, nusquam in veris absque charitate.(n) [3] Quod `Shur' significet scientificum nondum vitam adeptum, constat ex significatione ejus; Shur enim fuit desertum non procul a mari Suph, ita versus Aegyptum, ut constat apud Mosen, Proficisci fecit Moses Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Shur, inde iverunt tres dies in deserto, nec invenerunt aquas, Exod. xv 22;

quod versus Aegyptum, constat etiam apud Mosen ubi de posteris Ismaelis, Habitaverunt a Havilah, usque ad Shur, quod ad facies Aegypti, Gen. xxv 18;

et apud Samuelem, Percussit Shaul Amalekum a Havilah, quo venitur Shur, quod ad facies Aegypti, 1 Sam. xv 7;

et alibi, David effudit se ad Geshuritam, et Gizritam, et Amalekitam, qui habitantes terra quae a saeculo, quo venitur in Shur, et usque ad terram Aegypti, I Sam. xxvii 8;

ex quibus constare potest quod per `Shur' significetur primum scientificum, et quidem tale quod adhuc in deserto est, seu nondum conjunctum reliquis secundum societatem caelestem, nam per `Aegyptum' ad cujus {1}faciem erat, significatur scientia in omni sensu, ut ostensum prius, n. 1164, 1165, 1186, 1462. @1 facies$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church