1933. `Et dixit, A facie dominae meae Sarai ego fugio': quod significet responsum et indignationem, constat ex illis quae dicta sunt; de indignatione videatur supra ad vers. 4 ubi eadem verba; quia `facies' significat interiora, ut ostensum prius n. 358, ita indignationes et plura.