1946. `Et appellabis nomen ejus Jishmael': quod significet statum vitae: antiquitus nomina indebantur filiis et filiabus quae significabant statum in quo fuerunt parentes, imprimis matres cum conceperunt, vel cum gravidae fuerunt, vel cum pepererunt, vel in quo fuerunt infantes cum nati: ita nomina fuerunt significativa: unde Ismael suum nomen habuit, explicatur hic, nempe `quia audivit Jehovah ad afflictionem' quod fuit status matris; quid autem Ismael repraesentat, describitur in versu sequente.