1974. Post somnum molestum, circa primam vigiliam, sistebatur visum amoenissimum; erant serta sicut laurea, virentia, in pulcherrimo ordine, mobilia sicut viva, talis formae et concinnitatis ut describi nequeant ob pulchritudinem et harmoniam, et inde profluentem affectionem beatitudinis; erant duplici serie inter se paulum distante, satis in longum consociata, et jugiter statum pulchritudinis variantia: hoc perspicuum erat spiritibus, etiam malis. Successit postea aliud visum adhuc pulchrius in quo felix caeleste, sed modo obscure visibile; erant infantes in ludis caelestibus, qui ineffabili modo afficiebant mentem. [2] Postea de visis illis locutus cum spiritibus, qui fassi quod similiter mecum viderint primum, sed non alterum nisi ita obscure ut non potuissent dicere quid esset; inde indignatio apud eos orta, postea {1} per gradus invidia ex eo quia dictum quod angeli et infantes illud viderint; quam eorum invidiam sensibiliter dabatur percipere, sic ut nihil me fugeret quantum ad instructionem; invidia talis erat ut apud eos non solum causaretur summam molestiam sed etiam angorem et interiorem dolorem, ex causa solum quod non ii viderint etiam alterum; ducebantur inde per invidiae varietates usque ut dolerent {2} praecordiis: [3] cum in eo statu essent, locutus [sum] cum illis de invidia, quod contenti possent esse quod primum viderint, et quod etiam potuissent alterum si boni fuissent; inde quoque indignatio exasperabat invidiam, quae adhuc crevit usque ad eum gradum ut postea ne quidem sustinerent minimum recordationis ejus quin dolore afficerentur; status et processus invidiae cum ejus gradibus, incrementis, variatis et mixtis aegritudinibus animi et cordis, non describi possunt: ostensum sic quantum cruciantur impii ex sola invidia, cum beatitudinem bonorum e longinquo vident, immo dum solum de illa cogitant. @1 postmodum.$ @2 doleant.$