1988. `Fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum': quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione `novem' cum praecedunt ante decem, seu quod idem, `nonaginta novem' ante centum; nam Abram cum ei natus Isacus, erat aetate centum annorum. Qualis sensus internus Verbi est, constare imprimis potest a numeris sicut `nominibus; numeri quicumque sunt, in Verbo significant res, sicut etiam nomina, nam nihil usquam in Verbo est in quo non Divinum (o)est, seu quod non internum sensum habet; qui quam remotus sit a sensu litterae, cumprimis inde patet; nomina enim et numeri in caelo nusquam attenduntur, sed illa quae per nomina et numeros significantur; sicut pro exemplo, quoties numerus `septem' occurrit, ilico loco septem, sanctum obvenit angelis, nam `septem' significant sanctum ex eo quod caelestis homo sit septimus dies seu sabbatum, ita quies Domini, n. 84-87, 395, 433, 716, 881 similiter se habet cum reliquis numeris, sicut cum `duodecim,' quoties duodecim occurrunt, obvenit angelis idea omnium quae sunt fidei, ex causa quia duodecim tribus [Israelis] illa significabant, n. 577 quod numeri significent res in Verbo, in Parte Prima ostensum videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893. [2] Similiter se habet cum numero `nonaginta {1} novem,' qui quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione `centum annorum,' quos habuit Abram cum ei natus [est] Isacus, per quem repraesentatur et significatur Rationalis Homo Domini qui conjunctus Interno Ipsius, hoc est, Divino; `centum' significant (t)idem in Verbo' quod decem, quia (c)ille numerus compositus est a decem in decem multiplicatis, et `decem' significant reliquias, quod in Parte Prima ostensum, n. 576; quid reliquiae apud hominem, videatur n. 468, 530, 561, 660, 1050, et quid reliquiae apud Dominum, n. 1906. Arcana haec non ulterius possunt exponi, sed quisque concludere potest, dum prius sibi notum fecerit quid sunt reliquiae; hodie enim quid sunt, ignoratur: modo hoc sciatur quod reliquiae apud Dominum significent Divina Bona quae Ipse sibi propria potentia comparavit, per quae Humanum Essentiam univit Divinae: [3] ex his constare potest quid significatur per `nonaginta novem,' quae quia praecedunt centum, significant tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali; per `Ismaelem' repraesentatum est primum rationale apud Dominum, quod quale fuit, ostensum satis superque in capite praecedente xvi; at per `Isacum' repraesentatur Rationale Domini Divinum, ut in {2} sequentibus constabit. Quod Abram tam diu moratus in terra Canaane, nunc viginti quattuor annis, decem annis antequam natus Ismael, et postea tredecim annis, et nondum ex Sarai uxore habuit filium, sed quod tunc primum promissio facta de filio cum {3} nonaginta novem annorum esset, [et quod filius nasceretur cum esset centum annorum,] quisque videre potest quod arcanum involvat; arcanum erat quod repraesentaret per illa unionem Divinae Essentiae Domini cum Ipsius Humana, et quidem Ipsius Interni Hominis, Qui Jehovah, cum Ipsius Rationali. @1 et.$ @2 a.$ @3 i ex Sarai.$